- VENA
- VENAScaligero a Graeco ἶς, ἶνος, Becmanno a Latino venio: proprie ὄχημα et canalis est, quô sanguis venit et devenit in omnes corporis pattes. Quomodo et Arab. Gap desc: Hebrew nominatur a Gap desc: Hebrew venire, quod ab Hebr. Gap desc: Hebrew descendit. Papias, Vena dicitur, quod per eam sanguis veniat ad cor etc. Vide Becmann. Origg. L. L. p. 485. Inde ad annum fecundum ac fertilem translata vox. Horat. l. 2. Carm. Ode 18. v. 9. 10.At fides et ingenI.Benigna vena est. ———Quô sensu venas cuiusque generis hominum tenere, eleganter Cicero dixit, de Oratore, l. 1. Hinc ad arbores, in quibus venarum cursum fluvium dixêre Veteres, unde arbor fluviata apud Plinium, l. 16. c. 39. quae venis distingueretur. Graeci μόνοζοον, δίζοον, τετράξοον; item μονόρον, δίρον τετράρον, appellârunt, quae simplicem venarum cursum, vel bifidum vel quadrifidum haberet. Cuiusmodi cursu venarum quadruplici fluviatam imam abietis partem, quae proxima terrae est, et sappinus vocitatur, ad Fabrorum intestina opera maxime idoneam esse, ex eodem Plinio discas. Vide Salmas. ad Solin. p. 1033. qui etiam de vena arborum in laminis sectilibus invicem glutinandis minus probata, varia habet, p. 417. ad locum eiusd. Auctoris, l. 16. c. 43. Ulterius ad terrae meatus, ubi sunt venae metallorum et lapidum, quarum indicium a daemonibus metallicis fieri vulgo credi, supra vidimus. Hinc vena, pro ipso metallo, apud Solin. c. 28. Tanta ibi (apud Amantes) huiusce venae copia est, ut tecta faciant e salinis; ad quem locum Salmasium vide. Etiam in gemmis venae dicuntur, quae oblongô et variô discursu per gemmae corpus, instar venatum corporis humani, eunt line???: quemadmodum stellae, puncta in iisdem sunt et guttae velpulveres, ad instar stellarum sparsi. Unde Plinius de Heliotropro gemma, l. 37. c. 10. sanguineis venis distincta: apposite omnino, nam lineis et venis et limitibus gemmas distingili, stellis vero sparge passim apud hunc Auctorem legas, quam in rem vide iterum Salmas. ubi supra, p. 346. nec non, p, 563. ubi a zonis quoque diversas venas in gemmis ostendit etc. Ut verbum addam de prima vocis notione, venaesectionem, quam ab ursis, arberum affrictu, sanguine emissô sibi medentibus, addidicisse homeines Crollius ait, non sanitatis solum, sed et ignominiae causa adhibitam a Romanis, diximus supra, ubi de Poenis militaribus. Vide quoque voce Balestra, item ubi de Minuendi sanguinis ritu, voce Posidippus. Poenos vero temporum et verticis venas pueris quadrimis inurere esse solitos succidâ lanâ, sicque effecisse, ut nullô unquam tempore pituita defluens e capite officeret adeoque illi optimam valetudinem assequerentur, tradit Herodorus, l. 4. Quem morem hodieque Aethiopes retinere, et frontem infantum ipsô Natalis die, Etruscos vero occiput, inurere, legimus apud Th. Bartholinum, de Puerper. Veter. et Excrcit. Miscell. ubi de hac ustione plura etc.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.